- PHOCION
- I.PHOCIONAtheniensis, vir clarus, cognomento Bonus, discipulus Platonis et Xenocratis, semper pauper, cum ditissimus esse posset, propter frequentes ei delatos honores. Hic neque ridere, neque lacrimare ab ullo unquam est visus. Et in contione, cum quis dixisset, Cogitabundus videris, ô. Phocion: Recte, inquit, coniectas: Cogito enim, si qua valeo in bis brevitate uti, quae apud Athenienses dicturus sum. Hic cum legati Philippi Macedonum regis, contra bellum, pro patria, feliciter gesserat, ingentia munera offerrent, hortarenturque, ut ea acciperet (quam vis enim ipse facile his careret, liberis temen eius esse necessaria, quibus difficile foret in summa pavoertate ad paternam gloriam pervenire) Si mei. inquit, similes erunt, idem hic agellus alet eos, qui me ad hanc dignitatem perduxit: si dissimiles, nolo meis impensis illorum ali, augerique luxuriam. Plutarch. in Phocione. Idem ab Alexandro Magno tentatus, generose restitit. Tandem Pireaeô, eô Archonte, ab hostibus occupatô. An. 436. Urb. Cond. capitis, quasi coniurationis conscius, damnatus et morte An. aetat. 80. affectus, prohibitus est a liberis sepeliri. Nam inimici eius edixerunt, ut cadaver Atticis finibus exportaretur. Conopio vero quidam, curandis funeribus quaestum facere solitus, mercede acceptâ, in Eleusinam deportavit cadaver, ibique igne, ex agro Megarico sumptô, id concremavit. Mulier dein quaedam, cum ancillis aliquot, Cenotaphionibidem constituit, atque Diis manibus umbraeque Phocionis parentavit: cineres autem collectos gremiôque reconditos, intra domesticos comportavit Lares, ac tellure defossos sepelivit. Nec multo post eius reliquiae inventae resipiscentibus Atheniensibus, publicis sumptibus tumulatae sunt. Vide quoque Corn. Nep. in Phocione.II.PHOCIONPeripateticus Hispanus, scripsit librum Cornucopiae, multae variaeque doctrinae refertissimum, Gellius, l. 1. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.